monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 5, 9
Qui spiritus Dei, iussu Dei, quasi ipsa conditoris manus lucem separavit a tenebris, et post illud invisibile coelum, istud visibile produxit, ut superiora quidem habitacula faceret angelis, inferiora vero hominibus. Propter te ergo, iussu Dei, aqua quae erat super faciem terrae, secessit, ut terra tibi produceret fructus.